XLIX. [Ib. XX, 6.] |
Quod ait Deus ad Abimelech, propter Saram, Et peperci tibi ut non peccares in me, quando eum admonuit uxorem Abrahae esse, quam putabat sororem: advertendum est et notandum, in Deum peccari, quando talia committuntur quae putant homines leviter habenda, tanquam in carne peccata. Quod autem dixit ei, Ecce tu morieris: etiam hoc notandum est, quomodo dicat Deus tanquam praedicens sine dubio futurum quod admonendo dicit, ut a peccato abstinendo caveatur. |