L. [Ib. XXI, 8.] |
Merito quaeritur cur Abraham nec die quo natus est ei filius, nec die quo circumcisus est, sed die quo ablactatus est, epulum fecerit. Quod nisi ad aliquam spiritualem significationem referatur, nulla solutio quaestionis est; tunc scilicet esse debere magnum gaudium spiritualis aetatis, quando fuerit factus homo novus spiritualis, id est, non talis qualibus dicit Apostolus, Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc potestis; adhuc enim estis carnales (I Cor. III, 2). |