LI. [Ib. XXI, 10.]

Quaeritur Sara dicente, Ejice ancillam et filium ejus, non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac, quare contristatus sit Abraham, cum ista fuerit prophetia, quam utique magis debuit nosse ipse quam Sara. Sed intelligendum est, vel ex revelatione hoc dixisse Saram, quia prius illi fuerat revelatum; illum vero quem de hac postea Dominus instruit, paterno affectu pro filio fuisse commotum; vel ambos prius nescisse quidnam illud esset, et per Saram nescientem hoc prophetice dictum esse, cum illa mota esset muliebri animo propter ancillae superbiam.