|
Surrexit autem Abraham mane, et
sumpsit panes et utrem aquae, et dedit Agar, et imposuit in humeros,
et puerum, et dimisit illam. Fieri quaestio solet quomodo imposuerit
in humeros et puerum tam grandem. Nam qui fuerat antea quam natus
esset Isaac, tredecim annorum circumcisus, cum esset Abraham
nonaginta novem, et natus sit Isaac centenario patre, ludebat autem
Ismael cum Isaac quando Sara commota est, utique cum grandiusculo,
qui jam fuerat ablactatus; profecto annorum fuit Ismael, quando cum
matre sua de domo patris expulsus est, amplius sexdecim. Sed ut hoc
quod cum parvulo lusit, per recapitulationem dictum accipiamus,
antequam ablactaretur Isaac; profecto etiam sic amplius quam tredecim
annorum puer in humeros matris, cum utre et panibus, nimis absurdum
est ut impositus esse credatur. Quam facile autem solvitur quaestio,
si non subaudiamus, imposuit; sed, dedit. Dedit enim Abraham,
sicut scriptum est, matri ejus panes et utrem, quae illa imposuit in
humeros suos. Cum autem adjunctum et dictum est et puerum, subaudimus
dedit, qui panes et utrem dederat; non, in humeros imposuit.
|
|