LIV. [Ib. XXI, 15-18.]

Defecit autem aqua de utre, et projecit puerum sub unam abietem, et discessit, et sedere coepit contra illum longe quantum arcus mittit; dixit enim, Non videbo mortem filii mei: et sedit contra eum. Exclamans autem puer ploravit; et exaudivit Deus vocem pueri de loco ubi erat: et vocavit angelus Dei Agar de coelo, et dixit ei, Quid est, Agar? Noli timere, exaudivit enim Deus vocem filii tui de loco in quo est. Surge, et accipe puerum, et tene illum in manu tua: in magnam enim gentem faciam illum. Solet quaeri quomodo, cum puer esset annorum amplius quindecim, projecerit eum mater sub arborem, et ierit longe quantum arcus mittit, ne videret eum morientem; quasi enim quem portabat projecerit, ita videtur sonare quod dicitur, maxime quia sequitur, Flevit puer. Sed intelligendum est projectum esse non a portante, sed ut fit, ab animo, tanquam moriturum. Neque enim quod scriptum est, Projectus sum a facie oculorum tuorum (Psal. XXX, 23), portabatur qui hoc dixit. Et est in quotidiano loquendi usu, cum projici dicitur aliquis ab aliquo cum quo erat, ne ab illo videatur aut cum illo maneat. Intelligendum est autem quod Scriptura tacuit, ita discessisse matrem a filio, ut puer ignoraret quo mater abierit, et eam in silvestribus stirpibus latuisse, ne filium siti deficientem videret. Ille autem etiam illa aetate, quid mirum si matre diutius non visa et tanquam perdita, eo loco, ubi solus remanserat, flevit? Quod ergo postea dicitur, Accipe puerum, non ut eum de terra velut jacentem tolleret, dictum est, sed ut ei conjungeretur, et eum manu teneret deinceps comitem, sicut erat: quod plerumque faciunt simul ambulantes cujuslibet aetatis.