|
Factum est autem in tempore illo, et
dixit Abimelech, etc. Quaeri potest, quando cum isto Abimelech
pactum fecit Abraham, et appellatus est puteus quem fodit, Puteus
jurationis, quomodo congruat veritati. Agar enim de Abrahae domo
expulsa cum filio, juxta puteum, sicuti dictum est, jurationis
errabat, qui valde postea dicitur factus ab Abraham: ibi enim
Abimelech et Abraham juraverunt, quod nondum utique factum erat, cum
de domo Abrahae Agar cum filio fuisset expulsa. Quomodo ergo errabat
juxta puteum jurationis? An factum jam fuisse intelligendum est, et
per recapitulationem postea commemoratum quod egit Abraham cum
Abimelech? Nisi forte qui longe postea librum scripsit, ex nomine
putei jurationis appellavit regionem, in qua cum filio mater errabat,
tanquam diceret, Errabat in illa regione, ubi puteus jurationis
factus est: quamvis puteus postea sit factus, sed longe ante aetatem
scriptoris; sic autem appellabatur puteus cum liber scriberetur, nomen
tenens antiquum, quod Abraham imposuerat. Si autem ipse est puteus,
quem apertis oculis vidit Agar, nihil restat nisi ut per
recapitulationem quaestio dissolvatur. Nec movere debet quomodo
puteum, quem foderat Abraham, nesciebat Agar si ante est ille fossus
quam illa expulsa. Valde enim fieri potuit ut pecorum suorum causa,
longe a domo in qua cum suis habitabat, puteum foderet, quem illa
nesciret.
|
|