LVII. [Ib. XXII, 1.]

Et tentavit Deus Abraham. Quaeri solet quomodo hoc verum sit, cum dicat in Epistola sua Jacobus quod Deus neminem tentat (Jacobi, I, 13): nisi quia locutione Scripturarum solet dici, tentat, pro eo quod est probat. Tentatio vero illa de qua Jacobus dicit, non intelligitur nisi qua quisque peccato implicatur. Unde Apostolus dicit: Ne forte tentaverit vos is qui tentat (I Thess. III, 5). Nam et alibi scriptum est, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. XIII, 3): etiam hoc genere locutionis, ut sciat, dictum est, ac si diceretur, ut scire vos faciat; quoniam vires dilectionis suae hominem latent, nisi divino experimento etiam eidem innotescant.