LVIII. [Ib. XXII, 12.]

Vox angeli de coelo ad Abraham, Ne injicias manum in puerum, neque facias ei quidquam. Modo enim cognovi, quoniam timeas Deum tu; etiam ista quaestio simili locutione solvitur: hoc est enim, Nunc cognovi, quoniam timeas Deum tu, quod significat, Nunc te feci cognoscere. In consequentibus autem hoc genus locutionis evidenter apparet, ubi dicitur, Et vocavit Abraham nomen loci illius, Dominus vidit; ut dicant hodie, In monte Dominus apparuit. Vidit, pro eo quod est apparuit, hoc est vidit, pro eo quod est videri fecit; significans per efficientem id quod efficitur, sicut frigus pigrum quod pigros facit.