V. [Ib. VI, 15.]

Item quaeritur utrum arca tam magna centum annis potuerit fabricari a quatuor hominibus, id est, Noe et tribus filiis ejus. Sed si non potuit, non erat magnum fabros alios adhibere: quamvis operis sui mercede accepta non curaverint, utrum eam Noe sapienter, an vero inaniter fabricaretur; et ideo non in eam intraverint, quia non crediderint quod ille crediderat.