LIX. [Ib. XXII, 12.]

Et non pepercisti filio tuo dilecto propter me. Numquid Abraham propter Angelum non pepercit filio suo, et non propter Deum? Aut ergo angeli nomine Dominus Christus significatus est, qui sine dubio Deus est, et manifeste a propheta dictus est, magni consilii Angelus (Isai. IX, 6, sec. LXX); aut quod Deus erat in angelo, et ex persona Dei angelus loquebatur, sicut in Prophetis etiam solet. Nam in consequentibus hoc magis videtur apparere ubi legitur, Et vocavit angelus Domini Abraham iterum de coelo, dicens, Per memetipsum juravi, dicit Dominus. Non facile enim invenitur Dominus Christus Patrem Dominum dicere tanquam suum Dominum, illo praesertim tempore antequam sumeret carnem. Nam secundum id quod formam servi accepit, non incongruenter hoc dici videtur. Nam seeundum hujus rei futurae prophetiam illud est in Psalmo, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu (Psal. II, 7). Nam neque in ipso Evangelio facile invenimus a Christo Deum Patrem Dominum appellatum, quod Dominus ejus esset; quamvis Deum inveniamus in illo loco, ubi ait, Vado ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX, 17). Quod autem scriptum est, Dixit Dominus Domino meo (Psal. CIX, 1), ad ipsum qui loquebatur refertur, id est, Dixit Dominus Domino meo, Pater scilicet Filio: et, Pluit Dominus a Domino, qui scribebat dixit (Gen. XIX, 24); ut Dominus ejus a Domino ejus, id est, Dominus noster a Domino nostro pluisse intelligatur, Filius a Patre.