LX. [Ib. XXII, 21.] |
Quod in his quos nuntiaverunt Abrahae natos esse filios Melchae, nominatur et Chamuel pater Syrorum, non utique illi qui nuntiaverunt, nuntiare patrem Syrorum potuerunt: ex origine quippe illius Syrorum genus longe postea propagatum est. Sed dictum est a persona scribentis, qui post omnia illa tempora haec scribendo narravit; quemadmodum supra diximus de puteo jurationis (Sup. quaest. 55). |