LXI. [Ib. XXIII, 7.]

Exsurgens autem Abraham adoravit populum terrae. Quaeritur quomodo scriptum sit, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13; X, 20); cum Abraham sic honoraverit populum quemdam gentium, ut etiam adoraret. Sed animadvertendum est in eodem praecepto, non dictum, Dominum Deum tuum solum adorabis, sicut dictum est, Et illi soli servies, quod est graece LATREYSEIS. Talis enim servitus nonnisi Deo debetur. Unde damnantur idololatrae, id est, ejusmodi servitutem exhibentes idolis, quae debetur Deo. Nec moveat quod alio loco in quadam Scriptura prohibet angelus hominem adorare se, et admonet ut Dominus potius adoretur (Apoc. XIX, 10). Talis enim apparuerat angelus ut pro Deo posset adorari; et ideo fuerat corrigendus adorator.