LXIII. [Ib. XXIV, 12-14.]

Quaerendum quo differant augurationes illicitae ab illa petitione signi, qua petivit servus Abrahae ut ei Deus ostenderet ipsam esse futuram uxorem domini sui Isaac, a qua cum petivisset ut biberet, diceretur illi, Bibe et tu, et adaquabo camelos tuos quoadusque bibere desinent. Aliud est enim, mirum aliquid petere quod ipso miraculo signum sit; aliud ea observare, quae ita fiunt ut mira non sint, sed a conjectoribus superstitiosa vanitate interpretentur. Sed hoc ipsum etiam quod mirum aliquid postulatur, quo significetur quod quisque vult nosse, utrum audendum sit, non parva quaestio est. Eo namque pertinet, quod dicuntur qui hoc non recte faciunt, tentare Dominum. Nam ipse Dominus cum a diabolo tentaretur, testimonium de Scripturis adhibuit, Non tentabis Dominum Deum tuum (Deut. VI, 16; Matth. IV, 7). Suggerebatur enim tanquam homini ut signo aliquo exploraret ipse quantus esset, id est, quam multum apud Deum posset; quod vitiose fit, cum fit. Ab hoc autem discernitur quod Gedeon fecit pugnae imminente periculo (Jud. VI, 17): consultatio quippe illa magis quam tentatio Dei fuit. Unde et Achaz apud Isaiam timet signum petere, ne Deum tentare videatur, cum hoc eum Dominus admoneat per prophetam (Isai. VI, 11, 12); credo, existimans quod ab ipso propheta exploraretur utrum praecepti memor esset, quo tentare Deum prohibemur.