LXIV. [Ib. XXIV, 37, 38.]

Servus Abrahae narrans quae sibi mandata fuerant a domino suo, dicit eum sibi dixisse, Non sumes uxorem filio meo a filiabus Chananaeorum, inter quos ego habito in terra eorum; sed in domum patris mei ibis, et in tribum meam, et sumes uxorem filio meo inde: et caetera si legantur quemadmodum illi mandata sint, sententia eadem reperitur; verba vero non omnia, vel ipsa, vel ita dicta sunt. Quod admonendum putavi propter stultos et indoctos homines, qui Evangelistis hinc calumniantur, quod in aliquibus verbis non omni modo conveniunt, quamvis rebus atque sententiis omnino non discrepent. Certe enim istum librum unus homo scripsit, qui ea quae supra dixit cum mandaret Abraham, vel relecta sic ponere potuit, si ad rem pertinere judicaret, cum veritas narrationis exigitur , nisi ut rerum sententiarumque sit, quibus voluntas, propter quam intimandam verba fiunt, satis appareat.