LXV. [Ib. XXIV, 41.]

Quod habent latini codices, narrante servo Abrahae quae sibi mandaverat dominus ejus, Tunc innocens eris a juramento meo, vel, juratione mea; graeci habent, a maledicto meo: ORKOS enim dicitur juratio, ARA maledictum; unde et KATARATOS maledictus vel EPIKATARATOS dicitur. Proinde oritur quaestio, quomodo illa juratio maledictum possit intelligi; nisi quia maledictus est qui contra jurationem fecerit.