LXVI. [Ib. XXIV, 49.]

Si ergo facitis misericordiam et justitiam ad dominum meum, renuntiate mihi. Duo illa quae assidue ponuntur in aliis sanctis Scripturis, et maxime in Psalmis, misericordia, et justitia, tantumdem enim valet misericordia et veritas, hinc jam apparere coeperunt.