LXVII. [Ib. XXIV, 51.]

Ecce Rebecca in conspectu tuo; accipiens recurre, et sit uxor filii domini tui, quemadmodum locutus est Dominus. Quaeritur quando locutus sit Dominus, nisi quia vel prophetam esse Abraham noverant, et prophetice a Domino dictum quod per illum dictum fuerat, agnoscebant: aut signum illud quod sibi datum servus ejus narravit, locutionem Domini appellaverunt; hoc enim magis de Rebecca expressum est. Nam quod Abraham dixerat, non de Rebecca dixerat, sed de aliqua femina ex tribu vel cognatione sua; et hoc ad utrumque, ut immunis esset a juramento servus, si non impetrasset: quod utique non dicitur, cum aliquid prophetatur. Certam enim decet esse prophetiam.