VI. [Ib. VI, 16.]

Quid est quod ait, cum de arcae fabricatione loqueretur, Inferiora bicamerata et tricamerata facies eam ? Non enim inferiora futura erant bicamerata et tricamerata. Sed in hac distinctione totam instructuram ejus intelligi voluit, ut haberet inferiora, haberet et superiora inferiorum quae appellantur bicamerata; haberet et superiora superiorum, quae appellavit tricamerata. In prima quippe habitatione, id est in inferioribus, semel camerata erat arca; in secunda vero habitatione supra inferiorem jam bicamerata erat, ac per hoc in tertia supra secundam sine dubio tricamerata erat.