|
Quod scriptum est, Et exiit
Isaac exerceri in campo meridie; qui verbum de hac re graecum
nesciunt, exercitationem corporis putant. Scriptum est autem graece
ADOLESKESAI: ADOLESKEIN vero ad animi
exercitationem pertinet, et saepe vitio deputatur; more tamen
Scripturarum plerumque in bono ponitur. Pro isto verbo quidam
interpretati sunt exercitationem, quidam garrulitatem, quasi
verbositatem, quae in bono, quantum ad latinum eloquium pertinet, vix
aut nunquam invenitur; sed, ut dixi, in Scripturis plerumque in bono
dicitur: et videtur mihi significare animi affectum studiosissime
aliquid cogitantis cum delectatione cogitationis; nisi aliud sentiunt
qui haec verba graeca melius intelligunt.
|
|