LXX. [In XXV, 1.]

Adjiciens autem Abraham sumpsit uxorem nomine Cethuram. Quaestio haec esset, si peccatum esset, maxime in antiquis dantibus operam propagandae proli. Quodlibet enim hic quam incontinentia suspicanda est tanti viri, in illa praesertim jam aetate. Cur autem de hac filios fecerit, qui cum miraculo de Sara fecerat, supra dictum est (Quaest. 35): quanquam nonnulli donum quod accepit Abraham velut reviviscentis corporis ad filios procreandos, diu permansisse asserant, ita ut posset et alios procreare. Sed multo est absolutius de adolescentula potuisse seniorem, quod senior de seniore non posset, nisi Deus illic miraculum praestitisset, maxime propter Sarae non solum aetatem, verum etiam sterilitatem. Sane etiam grandioris aetatis, et sicut Scriptura loquitur, plenum dierum posse dici seniorem, hoc est presbyterum, hinc intelligi potest, quia hoc Abraham appellatus est quando mortuus est. Proinde omnis senex etiam presbyter, non omnis presbyter etiam senex; quia plerumque est hoc nomen aetatis quae infra senectutem senectuti vicina est, et ex hoc etiam ipsa a senectute nomen accepit in latina lingua, ut presbyter senior appelletur. Apud Graecos autem, maxime sicut Scriptura loquitur, PRESBYTEROI et NEOTEROI dicuntur, etiamsi aetates juvenum comparentur; quod dicimus nos majorem atque juniorem. Verumtamen hoc factum Abrahae, quod post mortem Sarae de Cethura filios procreavit, non sic accipiendum est, quasi humana consuetudine et cogitatione tantummodo substituendae numerosioris prolis hoc factum sit. Sic enim possent accipere homines etiam quod de Agar factum est, nisi Apostolus admoneret illa fuisse facta prophetice, ut in utrisque personis mulierum earumque filiorum duo Testamenta ad futurorum praenuntiationem allegorica significatio figuraret (Galat. IV, 22-24). Unde in isto quoque Abrahae facto aliquid tale quaerendum est; etsi non facile occurrat, ego interim quod occurrit: munera quae acceperunt filii concubinarum, videntur mihi significare quaedam Dei dona, vel in sacramentis vel in quibusque signis, etiam carnali populo Judaeorum et haereticis data, velut filiis concubinarum; cum haereditatis munus, quod est charitas et vita aeterna, nonnisi ad Isaac pertineat, hoc est, ad filios promissionis.