|
Quid sibi vult quod scriptum est,
Haec sunt nomina filiorum Ismael secundum nomina generationum eorum?
Non enim satis elucet cur additum sit, secundum nomina generationum
eorum; cum ii soli nominentur quos ille genuit, non etiam qui ab ipsis
geniti sunt. Nisi forte quia nationes ex illis propagatae eorum
nominibus appellantur, hoc significatum sit, cum dictum est, secundum
nomina generationum eorum: quamvis hoc modo illae nationes sint potius
secundum nomina istorum, non ista nomina secundum illas nationes; quia
illae posterius exstiterunt. Unde notanda locutio est, quia et postea
de illis dicitur, duodecim principes secundum gentes eorum.
|
|