LXXII. [Ib. XXV, 22.]

Quod de Rebecca scriptum est, quia venit interrogare Dominum cum gestirent puerperia in utero ejus, quaeritur quo ierit. Non enim erant tunc prophetae, aut sacerdotes secundum ordinem tabernaculi vel templi Domini. Quo ergo ierit, merito movet, nisi forte ad locum ubi aram constituerat Abraham. Sed illic quomodo responsa audierit , omnino tacet Scriptura; utrum per aliquem sacerdotem, quod incredibile est, si erat, non fuisse nominatum, et nullam ibi omnino sacerdotum aliquorum factam esse mentionem. An forte ibi cum orando allegassent desideria sua, dormiebant in loco, ut per somnium monerentur? An adhuc vivebat Melchisedech, cujus tanta fuit excellentia, ut a nonnullis dubitetur, utrum homo, an angelus fuerit? An erant aliqui tales etiam illo tempore homines Dei, in quibus posset Deus interrogari? Quidquid horum est, et si quid aliud quod me forte, ne commemorarem, praeterierit, mentiri tamen Scriptura non potest, quae dixit Rebeccam iisse ad interrogandum Dominum, eique Dominum respondisse.