LXXIII. [Ib. XXV, 23.]

In eo quod Dominus respondit Rebeccae, Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo separabuntur, et populus populum superabit, et major serviet minori, spirituali intelligentia carnales in populo Dei significantur per majorem filium, et spirituales per minorem: quia sicut dicit Apostolus, Non prius quod spirituale, sed quod animale; postea, spirituale (I Cor. XV, 46). Solet et sic intelligi hoc quod dictum est, ut in Esau figuratus sit major populus Dei, hoc est Israeliticus secundum carnem: per Jacob autem figuratus sit ipse Jacob secundum spiritualem progeniem. Sed etiam historica proprietate hoc responsum invenitur esse completum, ubi populus Israel, hoc est Jacob minor filius, superavit Idumaeos, hoc est gentem quam propagavit Esau, eosque fecit tributarios per David: quod diu fuerunt, usque ad regem [scilicet Joram ] sub quo Idumaei rebellaverunt, et jugum Israelitarum Idumaei a cervice sua deposuerunt, secundum prophetiam ipsius Isaac quando minorem pro majore benedixit; hoc enim dixit eidem majori, cum et ipsum postea benediceret (Gen. XXVII, 40).