LXXIV. [Ib. XXV, 27.]

Jacob autem erat homo simplex habitans domum. Quod graece dicitur APLASTOS, hoc latini simplicem interpretati sunt. Proprie autem APLASTOS non fictus; unde aliqui latini interpretes, sine dolo, interpretati sunt, dicentes, Erat Jacob sine dolo habitans in domo: ut magna sit quaestio, quomodo per dolum acceperit benedictionem qui erat sine dolo. Sed ad significandum magnum aliquid hoc Scriptura praemisit . Hinc enim maxime cogimur ad intelligenda illo loco spiritualia, quia sine dolo erat qui dolum fecit. Unde quid sentiremus, in sermone quodam ad populum habito satis diximus (Serm. 4, n. 16-24).