LXXV. [Ib. XXVI, 1.]

In eo quod scriptum est, Facta est autem fames super terram, praeter famem quae ante facta est in tempore Abraham: abiit autem Isaac ad Abimelech regem Philistinorum in Gerara; quaeritur hoc quando sit factum: utrum posteaquam Esau vendidit primo genita sua cibo lenticulae; post illam quippe narrationem hoc narrari incipit: an, ut fieri solet, per recapitulationem narrator ad ea reversus sit, cum progressus de filiis ejus ad eum locum pervenisset, qui de lenticula commemoratus est. Movet autem, quia ipse invenitur Abimelech, qui etiam Saram concupiverat: ipsius enim paranymphus et princeps militiae, qui ibi commemorati sunt, etiam hic commemorantur, utrum vel vivere potuerint. Quando enim factus est amicus Abrahae, nondum natus erat Isaac, sed jam promissus. Ponamus ante annum quam nasceretur Isaac, illud fuisse factum: deinde Isaac suscepit filios, cum esset annorum sexaginta; illi autem juvenes erant quando vendidit Esau primogenita sua: ponamus etiam ipsos circa viginti annos fuisse; fiunt anni aetatis Isaac usque ad illud factum filiorum ejus, circiter octoginta: adolescentem accipiamus fuisse Abimelech, quando matrem ipsius concupivit, et Abrahae amicus est factus; potuit ergo jam esse quasi centenarius, si post illud factum filiorum suorum perrexit in illam terram famis necessitate Isaac. Non ergo ex hoc cogit ulla necessitas, per recapitulationem putare narratam profectionem Isaac in Gerara. Sed quia ibi diuturno tempore fuisse Isaac scribitur, et puteos fodisse, et de his contendisse, et ditatum fuisse pecunia; mirum nisi recapitulando ista commemorantur, quae ideo fuerant praetermissa, ut primum de filiis ejus usque ad illum locum de lenticula narratio perveniret.