LXXVI. [Ib. XXVI, 12, 13.]

Ideo quod scriptum est de Isaac, Benedixit autem eum Dominus, et exaltatus est homo, et procedens major fiebat, quoadusque magnus factus est valde, secundum terrenam felicitatem dictum sequentia docent. Exsequitur enim narrator easdem ejus divitias, quibus magnus factus est; et hinc motus Abimelech, timuit illum ibi esse, ne potentia ejus sibi esset infesta. Quanquam ergo aliquid spirituale ista significent, tamen secundum id quod contigerunt, ideo praemissum est, Benedixit eum Dominus, ut sana fide intelligamus etiam ista temporalia dona, nec dari posse, nec sperari debere, etiam cum ab infirmioribus appetuntur, nisi ab uno Deo: ut qui in minimis fidelis est, etiam in magnis fidelis sit; et qui in mammona iniquo fidelis inventus est, etiam verum accipere mereatur, sicut Dominus in Evangelio loquitur (Luc. XVI, 10). Talia etiam de Abraham dicta sunt, quod ei munere Dei provenerint. Unde non parum aedificat sanam fidem pie intelligentibus ista narratio, etiamsi de his rebus allegorica significatio nulla posset exsculpi .