LXXVII. [Ib. XXVI, 28.] |
Fiat exsecratio inter nos et inter te; id est, juratio quae maledictis obstringit, quae accidant ei qui pejeraverit: secundum quam considerandum est quod et servus Abrahae commemoravit, narrans eis a quibus accepit uxorem domino suo Isaac. |