VII. [Ib. VI, 21.] |
Quoniam non solum vivere, sed etiam pasci in arca animalia Deus dixit, et jussit ut Noe ab omnibus escis sumeret sibi et illis, quae ad illum fuerant ingressura: quaeritur quomodo ibi leones vel aquilae, quae consueverunt carnibus vivere, pasci potuerint; utrum et animalia praeter illum numerum propter aliorum escam fuerint intromissa, an aliqua praeter carnes (quod magis credendum est) a viro sapiente, vel Deo demonstrante provisa sint, quae talium quoque animantium escis convenirent? |