LXXX. [Ib. XXVII, 33.]

Quod habent latini codices, Expavit autem Isaac pavore magno valde, graeci habent, EXESTE DE ISAAK EKSTASIN MEGALEN SFODRA, ubi tanta commotio intelligitur, ut quaedam mentis alienatio sequeretur. Ipsa enim proprie dicitur ecstasis. Et quia solet in magnarum rerum revelationibus fieri, in hac intelligendum est factam esse spiritualem admonitionem, ut confirmaret benedictionem suam filio minori, cui potius irascendum fuit quod fefellerit patrem. Sic et de Adam cum prophetatur hoc sacramentum magnum, quod dicit Apostolus in Christo et in Ecclesia, Erunt duo in carne una, dicitur quod ecstasis praecesserit (Gen. II, 21-24, et Ephes. V, 31, 32).