LXXXI. [Ib. XXVII, 42.]

Quomodo annuntiata vel renuntiata sunt verba Esau Rebeccae, quibus comminatus est occidere fratrem suum, cum Scriptura dicat hoc eum in sua cogitatione dixisse; nisi quia hinc nobis datur intelligere, quod divinitus eis revelabantur omnia? Unde ad magnum mysterium pertinet, quod filium suum minorem pro majore voluit benedici.