LXXXIII. [Ib. XXVIII, 16, 17.] |
Et surrexit Jacob de somno suo, et dixit, Quia est Dominus in loco hoc, ego autem nesciebam: et timuit, et dixit, Quam terribilis locus hic! hoc non est nisi domus Dei; et haec porta est coeli. Haec verba ad prophetiam pertinent, quia ibi futurum erat tabernaculum, quod constituit Dominus in hominibus in primo populo suo. Portam coeli autem sic intelligere debemus, tanquam inde fiat aditus credentibus ad capessendum regnum coelorum. |