LXXXIV. [Ib XXVIII, 18.]

Quod statuit lapidem Jacob, quem sibi ad caput posuerat, et constituit eum titulum, et perfudit illum oleo, non aliquid idololatriae simile fecit; non enim vel tunc vel postea frequentavit lapidem adorando, vel ei sacrificando: sed signum fuit in prophetia evidentissima constitutum, quae pertinet ad unctionem, unde Christi nomen a chrismate est.