LXXXV. [Ib. XXVIII, 19.] |
Et vocavit Jacob nomen loci illius Domus Dei, et Ulammaus erat nomen civitati ante. Juxta civitatem dormisse si intelligatur, nulla quaestio est; si autem in civitate, mirum videtur quomodo potuerit illum titulum constituere. Quod autem vovit votum si prosperaretur eundo et redeundo, decimasque promisit domui Dei futurae in loco illo, prophetia est domus Dei, ubi et ipse rediens Deo sacrificavit; non illum lapidem Deum appellans, sed domum Dei, id est, quia in illo loco futura erat domus Dei. |