LXXXVI. [Ib. XXIX, 10.]

Quod venit Rachel cum ovibus patris sui, et dicit Scriptura quod cum vidisset Jacob Rachel filiam Laban fratris matris suae, accessit et revolvit lapidem ab ore putei; magis notandum est, aliquid Scripturam praetermittere quod intelligere debemus, quam ulla quaestio commovenda. Intelligitur enim quod illi, cum quibus primo loquebatur Jacob, interrogati quae esset quae veniebat cum ovibus, ipsi dixerunt filiam esse Laban, quam utique Jacob non noverat; sed illius interrogationem responsionemque illorum, Scriptura praetermittens, intelligi voluit.