LXXXVII. [Ib. XXIX, 11, 12.]

Quod scriptum est, Osculatus est Jacob Rachel, et exclamans voce sua flevit; et indicavit ei quia frater est ejus, et quia filius Rebeccae est. Consuetudinis quidem fuit, maxime in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquas oscularentur, et hoc hodie fit in multis locis: sed quaeri potest quomodo ab incognito illa osculum acceperit, si postea indicavit Jacob propinquitatem suam. Ergo intelligendum est, aut illum qui jam audierat quae illa esset, fidenter in ejus osculum irruisse; aut postea Scripturam narrasse per recapitulationem quod primo factum erat, id est, quod indicaverit Jacob quis esset. Sicut de paradiso postea dicitur, quomodo Deus eum instituerit, cum jam dictum esset quod plantavit Deus paradisum, et posuerit illic hominem quem finxerat: et multa alia per recapitulationem dicta intelliguntur.