LXXXVIII. [Ib. XXIX, 20.]

Quod scriptum est, Et servivit Jacob pro Rachel annis septem; et erant in conspectu ejus velut pauci dies, eo quod diligebat illam, quaerendum quomodo dictum sit, cum magis etiam breve tempus longum esse soleat amantibus. Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem et levem amor faciebat.