VIII. [Ib. VII, 8, 9.]

Quod scriptum est, Et a volatilibus mundis et a volatilibus immundis, et a pecoribus mundis et a pecoribus immundis, et ab omnibus serpentibus in terra; quod deinde non additur, subauditur mundis et immundis; et adjungitur, Duo duo intraverunt ad Noe in arcam, masculus et femina. Quaeritur quomodo superius distinxerit duo duo ab immundis, nunc autem sive a mundis sive ab immundis duo duo dicat intrasse. Sed hoc refertur non ad numerum mundorum vel immundorum animalium, sed ad masculum et feminam; quia in omnibus sive mundis sive immundis duo sunt, masculus et femina.