LXXXIX. [Ib. XXIX, 27-31.]

Si parum advertatur rei hujus narratio, putabitur quod posteaquam Liam Jacob duxit uxorem, deinde servivit alios septem annos pro Rachel, et tunc eam duxit. Verum autem non ita est, sed Laban ei dixit, Consumma itaque septimanam istius, et dabo tibi et hanc pro opere quod operaberis apud me adhuc septem annos alios. Quod itaque ait, Consumma septimanam istius, ad nuptiarum celebrationem pertinet, quae septem diebus celebrari solent. Hoc itaque ait, Imple dies nuptiarum septem pertinentes ad istam quam duxisti, et dabo tibi et hanc pro eo quod operaberis apud me adhuc septem annos alios. Deinde sequitur, Fecit autem Jacob sic, et implevit septimanam ejus, id est, septem dies nuptiarum Liae, et dedit illi Laban Rachel filiam suam ipsi uxorem. Dedit autem Laban Rachel filiae suae Ballam ancillam suam ei ancillam, et intravit ad Rachel. Dilexit autem Rachel magis quam Liam, et servivit illi septem annos alios. Utique apparet quia posteaquam duxit Rachel, tunc servivit pro ea septem annos alios. Nimis enim durum et valde iniquum fuit, ut deceptum adhuc differret alios annos septem, et tunc eam traderet quam primo debuit. Septem autem diebus solere nuptias celebrari, etiam liber Judicum ostendit in Samson, quando fecit potum septem diebus (Jud. XIV, 10). Et addidit Scriptura, quod sic solerent facere juvenes: fecit autem hoc propter nuptias suas.