XC. [Ib. XXX, 3, 9.]

Non facile dignoscitur, quas concubinas appellet Scriptura, quas uxores; quandoquidem et Agar dicta est uxor, quae postea dicitur concubina, et Cethura (Gen. XVI, 3, et XXV, 1, 6), et ancillae quas dederunt Rachel et Lia viro suo (Id. XXX, 3, 4, 9). Nisi forte omnis concubina uxor, non autem omnis uxor concubina more loquendi Scripturarum appellatur: id est, ut Sara et Rebecca et Lia et Rachel concubinae dici non possint; Agar vero et Cethura et Balla et Zelfa, et uxores et concubinae.