XCI. [Ib. XXX, 11.]

Quod latini habent, nato filio Liae de Zelfa, quod dixerit, Beata vel Felix facta sum, graeci habent, EYTYKE, quod magis bonam fortunam significat. Unde videtur occasio non bene intelligentibus dari, tanquam illi homines fortunam coluerint, aut hoc verbum divinarum Scripturarum auctoritas in usu receperit. Sed aut fortuna intelligenda est pro his rebus quae fortuito videntur accidere, non quia numen aliquod sit, cum haec ipsa tamen quae fortuita videntur, causis occultis divinitus dentur; unde etiam verba, quae nemo potest auferre a consuetudine loquendi, parata sunt, id est, forte, et fortasse, et forsitan, et fortuito; unde videtur et in graeca lingua resonare, quod dicunt TAKA, velut ab eo quod est TYKE: aut certe Lia propterea sic locuta est, quod adhuc gentilitatis consuetudinem retinebat. Non enim hoc Jacob dixit, ut ex hoc data huic verbo putetur auctoritas.