XCV. [Ib. XXXI, 41, 7.]

Quid est quod dicit Jacob socero suo, Et decepisti mercedem meam decem agnabus? Hoc enim quando et quomodo factum sit, Scriptura non narrat: sed utique factum est quod iste commemorat; nam dixit hoc et uxoribus suis, quando eas vocavit in campum. Conquerens enim de patre illarum, ait inter caetera, Et mutavit mercedem meam decem agnorum. Intelligitur ergo per singula tempora partus ovium, cum videret Laban tales fetus esse natos, quales placuerat ut ad Jacob pertinerent, pactum fraude mutasse, et dixisse ut futuro fetu alios pecudum colores haberet in mercede Jacob. Tunc autem ille virgas varias non supponebat, et non nascebantur varii, sed unius coloris, quae Jacob ex novo pacto auferebat. Quod cum vidisset Laban, rursus pactum fraude mutabat, ut ad Jacob varia pertinerent: tunc iliarum suppositione virgarum varia nascebantur. Ergo quod ait Jacob uxoribus suis, Mutavit mercedem meam decem agnorum, et postea ipsi Laban, Decepisti mercedem meam decem agnabus, non ita dixit quasi provenerit socero ejus ipsa fraus; ut enim non ei proveniret, Deum sibi dixit adversus illum adfuisse: decem vero agnos vel decem agnas, pro decem temporibus posuit, quibus oves quas pascebat per sexennium pepererunt. Bis quippe pariebant in anno: contigerat autem ut primo anno, quo inter se pacti sunt, et ad eas pascendas placito hujus mercedis accessit, semel parerent in fine anni, quia cum accessit, jam semel pepererant; rursumque sexto anno, id est ultimo, cum semel peperissent, exorta necessitate profectionis, prius recederet, quam iterum parerent: ac per hoc cum primus annus atque ultimus duos ovium partus sub illo haberent, hoc est, singulos, medii vero quatuor anni binos, fiunt omnes decem. Nec mirum quod haec decem tempora nomine agnorum appellavit, qui eisdem temporibus nascebantur; velut si quisquam dicat, Per tot vindemias, aut, Per tot messes, quibus numerus intelligatur annorum: unde ait quidam, Post aliquot aristas (Virgil. in Bucol, Eclog. 1, v. 70); per aristas videlicet messes, et per messes annos significans. Pecudum autem illius regionis fecunditas, sicut Italarum, tanta fertur, ut bis in anno pariant .