|
De obstetricum mendacio, quo fefellerunt Pharaonem, ne occiderent
masculos Israelitas quando nascebantur, dicentes non ita parere
mulieres Hebraeas sicut pariebant Aegyptiae; quaeri solet utrum talia
mendacia approbata sint auctoritate divina, quandoquidem scriptum est
Deum bene fecisse obstetricibus: sed utrum pro misericordia ignoscebat
mendacio; an et ipsum mendacium dignum praemio judicabat, incertum
est. Aliud enim faciebant obstetrices vivificando infantes parvulos,
aliud Pharaoni mentiendo: nam in illis vivificandis opus misericordiae
fuit; mendacio vero illo pro se utebantur, ne noceret illis Pharao,
quod potuit non ad laudem, sed ad veniam pertinere. Neque hinc
auctoritatem ad mentiendum esse propositam mihi videtur eis de quibus
dictum est, Et non est inventum in ore eorum mendacium (Apoc.
XIV, 5.) Quorumdam enim vita longe inferior a professione
sanctorum, si habeat ista mendaciorum peccata, provectu ipso et indole
feruntur, praesertim si beneficia divina nondum norunt exspectare
coelestia, sed circa terrena occupantur. Qui autem ita vivunt, ut
eorum conversatio, sicut dicit Apostolus, in coelis sit (Philipp.
III, 20), non eos existimo linguae suae modum, quantum ad
veritatem promendam attinet falsitatemque vitandam, exemplo illo
obstetricum debere formare. Sed diligentius de hac quaestione
disserendum est, propter alia exempla quae in Scripturis reperiuntur.
|
|