X. [Ib. IV, 14-16.]

Et iratus iracundia Dominus dixit Quemadmodum possit intelligi irascens Deus, quia non sicut homo per irrationabilem perturbationem, per omnia tenendum est, ubi tale aliquid Scriptura dicit, ne de hoc eadem saepe dicenda sint. Sed merito quaeritur cur hic iratus de fratre Moysi dixerit, quod ipse illi loqueretur ad populum: videtur enim tanquam diffidenti non dedisse plenissimam facultatem, quam daturus erat; et per duos agi voluisse, quod et per unum posset, si credidisset. Verumtamen eadem verba omnia diligentius considerata, non significant iratum Dominum pro vindicta dedisse Aaron. Sic enim dicit, Nonne ecce Aaron frater tuus Levites? scio quia loquens loquetur ipse . Quibus verbis ostenditur Deus increpasse potius eum, qui timeret ire quod ipse esset minus idoneus, cum haberet fratrem per quem posset ad populum loqui quod vellet; quoniam erat ipse gracilis vocis, et linguae tardioris: quanquam de Deo totum sperare deberet. Deinde eadem ipsa quae paulo ante promiserat, et posteaquam iratus est, dicit. Dixerat enim, Aperiam os tuum, et instruam te; nunc autem dicit, Aperiam os tuum et os ejus, et instruam vos quae faciatis: sed quoniam addidit, Et loquetur ipse tibi ad populum, videtur oris apertio praestita, propter quod dicit Moyses linguae se tardioris. De vocis autem gracilitate nihil ei praestare Dominus voluit, sed propter hoc adjutorium fratris adjunxit, qui posset ea uti voce, quae populo docendo sufficeret. Quod ergo ait, Et dabis verba mea in os ejus, ostendit quod ea loquenda esset daturus: nam si tantummodo audienda, sicut populo, in aures diceret. Deinde quod paulo post ait, Et loquetur ipse tibi ad populum, et ipse erit tuum os, et hic subauditur, ad populum. Et cum dicit,Tibi loquetur ad populum; satis indicat in Moyse principatum, in Aaron ministerium. Deinde quod ait, Tu autem illi eris quae ad Deum , magnum hic fortassis perscrutandum est sacramentum, cujus figuram gerat, veluti medius Moyses inter Deum et Aaron, et medius Aaron inter Moysen et populum.