CI. [Ib. XXIV, 9.]

Et ascendit Moyses, et Aaron, et Nadab, et Abiud, et septuaginta seniorum Israel: et viderunt locum ubi steterat ibi Deus Israel. Constat inter eos qui recte intelligunt, nullo Deum contineri loco, nec aliquo velut situ corporis membra ponere, sicuti est nostri corporis, sedere, jacere, stare, et si quid hujusmodi est. Haec enim non sunt nisi corporum, Deus autem spiritus est (Joan. IV, 24). Quod ergo se ostendit specie corporali vel signis corporaliter expressis, non substantia ejus apparet, qua est ipse quod est, sed assumptio formarum visibilium ejus omnipotentiae subjacet.