CII. [Ib. XXIV, 11, 10.]

Et de electis Israel non dissonuit nec unus: et apparuerunt in loco Dei, et manducaverunt, et biberunt. Quis dubitet illos quos nominatim expressit, et septuaginta seniores, nunc appellatos electos Israel? qui procul dubio personam gerebant eorum qui electi sunt in populo Dei. Non enim omnium est fides (II Thess. III, 2): et novit Dominus qui sunt ejus. In magna autem domo sunt alia vasa in honorem, alia in contumeliam (II Tim. II, 19, 20). Quoniam ergo quos ante praescivit, et praedestinavit; quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 30): profecto de electis Israel non dissonuit nec unus. Significantur autem quaternario numero in Moyse et Aaron et Nadab et Abiud, propter quatuor Evangelia, et totius orbis, qui in quatuor partes dividitur, promissionem: et septuaginta de senioribus Israel, numero scilicet septenario decuplato, qui pertinet ad significandum Spiritum sanctum. Sapphiro autem significatur vita coelestis, maxime quia dictum est, sicut aspectus firmamenti. Firmamentum autem coelum appellari quis nesciat? Et forma lateris in eodem sapphiro quadraturam ipsam, vel stabilitatem, vel ejusdem quaternarii numeri sacramentum figurat. Quod autem manducant et bibunt in loco Dei, suavitatem saturitatemque significat in illo regno aeternitatis. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur (Matth V, 6). Unde et Dominus dicit venturos multos (quos utique, nisi electos, praescitos, praedestinatos, vocatos, justificatos, glorificatos?), et recubituros cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11). Nam et alio loco ipse hoc promittit fidelibus suis, quod faciat eos recumbere, et transeat, et ministret eis (Luc. XII, 37).