|
Quid sibi vult quod Jesus
Nave, non commemoratus in illis quatuor, subito cum Moyse apparet,
et cum illo ascendit in montem ad accipiendas tabulas Legis; et subito
rursus idem Jesus absconditur, id est tacetur; et Moyses accepit
Legem in duabus tabulis, et cum eo iterum apparet? An forte
significat Novum Testamentum nomine Jesu, et absconditum esse in
Lege, et aliquando apparere intelligentibus? Quod vero Jesus jam
vocatur, cum in libro Numerorum quando id nomen acceperit Scriptura
testetur, cum jam prope esset ut terram promissionis intrarent (Num.
XIII, 17), per prolepsim, hoc est per praeoccupationem
anticipat Scriptura quod postea factum est. Omnia quippe ista
posteaquam facta sunt, scripta sunt; ac per hoc quando factum est quod
modo commemoratur, nondum vocabatur Jesus, sed quando scriptum est
jam hoc vocabatur.
|
|