|
Et facies in ea cymatia aurea
versatilia in circuitu. Cymatia dixit, quae in quadratura exstant per
quatuor partes, sicut mensae quadrae fieri solent. Nec quod ait
versatilia, mobilia debemus accipere. Fixa sunt enim, sicut dixi
mensas habere solitas: sed versatilia dixit, tortilia, quae graece
vocantur STREPTA; vel canalibus, sicut sunt columnae tortiles;
aut implicatis duabus virgulis in modum restis, sicut etiam torques
fieri solent. Quod autem ait, Et fabricabis illi quatuor annulos
aureos, et impones super quatuor latera; duos annulos in latus unum,
et duos annulos in latus secundum; ad quatuor angulos occurrunt quatuor
annuli singuli in singulis, et per angulorum numerum fit ut quod in
duobus lateribus ponitur, in omnibus quatuor ponatur. Unus enim
angulus duobus lateribus communis est: alioquin non occurrit ut bini
annuli ponantur per quatuor latera, cum sint quatuor annuli; octo
quippe esse debuerunt, si aliter intelligimus, quam quod dixi fieri
numero angulorum. Ad hoc enim annuli in angulis ponuntur, quo
inducantur subportatoria vel gestatoria, quibus arca a quatuor
hominibus hinc atque inde portetur.
|
|