CV. [Ib. XXV, 17.]

Propitiatorium quid dicat superimponendum super arcam, quaeri solet: sed cum aureum fieri jubeat, ejusque longitudinem et latitudinem tantam exprimat, quanta et ipsius arcae dicta est, procul dubio velut tabulam auream tantae formae fieri praecipit, qua tegeretur arca; ita ut in ipso propitiatorio essent duo Cherubim, hinc atque inde alterutrum attendentes, ita ut vultus eorum in propitiatorium essent, et pennis suis obumbrarent propitiatorium: quod magnum est sacramentum. Aurum quippe significat sapientiam, arca significat secretum Dei. In arca jussa sunt poni Lex, et manna, et virga Aaron: in Lege praecepta sunt, virga potestas significatur, manna gratia; quia nisi cum gratia non est potestas praecepta faciendi. Verumtamen quia Lex a quovis proficiente non ex omni parte completur, propitiatorium est desuper. Ad hoc enim opus est ut propitius sit Deus, et ideo desuper ponitur, quia superexsultat misericordia judicio (Jacobi II, 13). Duo vero Cherubim pennis suis obumbrant propitiatorium, id est, honorant velando; quoniam mysteria ista ibi sunt: et invicem se attendunt, quia consonant; duo quippe ibi Testamenta figurantur: et vultus eorum sunt in propitiatorium, quia misericordiam Dei, in qua una spes est, valde commendant. Denique hinc se promisit locuturum Deus ad Moysen de medio Cherubim desursum propitiatorii. Porro si creatura rationalis in multitudine scientiae, quoniam hanc interpretationem habent Cherubim, duobus ipsis animalibus significatur; ideo duo sunt, ut societatem charitatis commendent; ideo pennis suis propitiatorium obumbrant, quia Deo non sibi tribuunt pennas suas, id est, Deum honorant virtutibus, quibus praestant: et vultus eorum non sunt nisi in propitiatorium, quia cuicumque profectui ad multitudinem scientiae spes non est, nisi in Dei misericordia.