|
Decem aulaeorum jubet fieri
tabernaculum, cum sit decalogus Legis. Aulaea vero significant
latitudinem, propter facilitatem. Charitas quippe plenitudo Legis
est (Rom. XIII, 10): et nonnisi charitati sunt praecepta
facilia: unde ipsa dilatatio commendatur, cum dicitur, Dilatasti
gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea (Psal.
XVII, 37). Sed quoniam ista dilatatio per gratiam fit Dei;
charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nosipsos,
sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5); ideo
hic mystice ipse numerus etiam commendatur, qui pertinet etiam ad
Spiritum sanctum, per quem Lex possit impleri. Dicitur enim aulaeum
longitudinem habere debere in cubitis viginti octo. Iste autem
numerus, quia per septenarium dividendus est, significavit, cum dicit
latitudinem aulaei in cubitis quatuor. Quater enim septem fiunt
viginti octo. Et est etiam iste numerus perfectus; quia sicut
senarius, suis partibus constat. Quod vero tam saepe dicit,
Cherubim facies ea opere textoris, quid aliud quam in his omnibus
multitudinem scientiae commendat, quod interpretatur Cherubim?
|
|