|
Et facies vela capillacia
operire super tabernaculum; undecim vela facies ea. Quae capillacia
vela sunt. id est cilicina, undecim dicuntur esse. In peccatis
quippe transgressio est. Transgressio vero undenario numero
significatur, quoniam transgreditur denarium, hoc est Legem: ideo
ipsa undecim per septenarium multiplicata, faciunt septuaginta septem;
ubi significavit Dominus universam remissionem peccatorum, dicens,
Non solum septies, verum etiam septuagies septies (Matth.
XVIII, 22): quot generationes reperiuntur, cum Lucas a
baptismo Domini enumerans sursum versus ascendit, et pervenit per
Adam usque ad Deum (Luc. III, 23-38). Ad hoc enim fit
significatio peccatorum in his velis, ut per confessionem exprimantur,
et per gratiam quae data est Ecclesiae aboleantur, hoc est tegantur:
unde dicitur, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta
sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Deinde jubet ea vela cooperiri
pellibus arietinis rubricatis. Aries autem rubricatus, cui non
occurrat Christus passione cruentatus? Significantur his etiam
martyres sancti, quorum orationibus propitiatur Deus peccatis populi
sui. Ipsis denique superjaciuntur pelles hyacinthinae, ut
significetui vita aeterna viriditate, tanquam vigore perpetuo.
|
|